monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, De Arte Metrica, VI De ultimis syllabis nominum, pronominum, et participiorum. <<<     >>> VIII De ultimis syllabis coniunctionum, praepositionum, et interiectionum.

VII De ultimis syllabis verborum et adverbiorum. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 In verbis primae coniugationis producuntur a et as, ut ama, amas; in secundae e et es, ut sede, sedes; in tertiae productae i et is, ut nutri, nutris; in tertiae correptae breviantur e et is, ut cerne, cernis. In omnibus o corripitur, ut amo, sedeo, cerno, nutrio, tametsi auctoritas variet.
2 Eadem in infinitivo modo penultimas syllabas a, e, et i productas habent, ut amare, sedere, nutrire. Item e correptam, ut cernere. Similiter in aliis modis productis eiusdem vocalibus, ut amarem, amares, amaret, et caetera ad suam formam; e correpta in verbis tertiae coniugationis correptae, ut cernerem, cerneres, et caetera. Item es corripitur, ut sum, es, et quae ex his componi possunt, ut adsum, ades, possum, potes; item faxis, velis, adsis longas, quia pluralis numerus ea producit, cum dicimus, producta media adsitis, velitis, faxitis.
3 Omnes in verbis novissimae syllabae, quae sunt huiusmodi, ut res et ses, longae sunt, quia producit eas numerus pluralis, ut amares, amaretis, amasses, amassetis. Item producenda sunt quae in c terminantur, ut fac, dic, duc, induc; aut i, ut amavi, amari; aut in u, ut amatu. Corripiuntur autem quae in m aut in es, ut amem, ames; vel in us, ut amamus; vel in t, ut amat; vel in re, ut amare; vel in tis, ut amatis.
4 Adverbia quae in a terminantur, productione gaudent, ut una; quae vero in e, ex nomine veniunt, et comparationis gradus servant, ut docte, doctius, doctissime, producuntur; si autem a se nascuntur, ut saepe, aut non comparantur, ut rite; aut in comparatione deficiunt, ut bene, male, breviantur. I finita, praeter quasi, ibi et ubi, vel quae ex ipsis fiunt, ut sicubi, producuntur, ut heri.
5 O indifferenter accipitur, ut falso. U producitur, ut noctu. L et r breviantur, ut semel, pariter; ul, ut simul, m, ut tam. N vero, excepto non, en, an, ubique breviatur, ut forsan. S breviatur, ut magis, funditus, excepto cum a praecessit, ut alias. C producitur, ut hic, illic, adhuc.
6 Monosyllaba producuntur, ut cur, plus, exceptis his, bis et ter. Verum ne dupliciter profertur; nam producitur, cum prohibendo dicitur:
Scrutari ne cura procax abstrusa laboret;
7 Vel cum ponitur pro ut non, ut idem Prosper ait:
Et vindicta brevis sic noxia crimina finit,
Ne sine fine habeat debita poena reos.
Corripitur autem, cum interrogando vel increpando ponitur, ut:
Tune, cruente, ferox, audax, insane, rebellis.
S in numeris corripitur, ut toties, quoties, septies, decies.